Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.40.16
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 14. Repleti sumus mane misericordia tua; exsultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris. Misericordiam dici Dominum Salvatorem nullus ignorat, qui miseris datus est, ut per ipsum viverent, qui per se cognoscebantur omnimodis interiisse. Repletum se ergo dicit hac misericordia mane, id est lucida contemplatione, quoniam vir sanctus Christi Domini praevidebat adventum. Et necesse fuit ut ejus cor exsultaret in laude, delectaretur in contemplatione omnibus diebus vitae suae, cujus anima tali munere repleta, coelesti exsultatione gaudebat. Quae figura dicitur idea, cum rem futuram velut oculis offerentes, motum animi vivaciter incitamus.