Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.40.18
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 16. Despice in Servos tuos et in opera tua, Domine; et dirige filios eorum. Sancta conscientia non desinit facere in opere alieno quod exercebat in proprio. Quibus enim orationibus pro Israelitis supplicaverit Domino, omnino notissimum est. Nunc eadem simili fine concludit, ut peccantibus Judaeis parcat, et filios eorum sancta credulitate recorrigat; quatenus si illi (iniquitate sua faciente) dispersi sunt, saltem eorum soboles in fine sacculi conversa, ad veniam pervenire mereatur. Quod prophetiae spiritu (sicut saepe diximus) noverat esse faciendum. Et considera quibus verbis pietatem boni Judicis invitavit, ut primo diceret, in servos tuos; deinde, in opera tua; quatenus etsi factis suis veniam non mererentur accipere, eam Creatoris opera valde laudabilis impetraret. Quod argumentum apud rhetores dicitur a laude judicis.