Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.40.17
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 15. Delectati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis in quibus vidimus mala. Tribulationes quas hominibus providentia divina concedit, quam veraci aestimatione perpenderat, ut delectatum se in eis diceret, per quas humiliandum populum salutariter sentiebat. Sciebat enim fidelibus viris noxiam esse superbiam; et inde Domino gratias agit, unde credentes profecisse cognovit. Quapropter in illis anate se delectatum esse confitetur, in quibus viderat mala; mala scilicet quae gravia putabat, dum pateretur humanitas. Nam viro sancio et contemplanti veritatem non solum gravia non fuerunt, sed etiam suavia sibi exstitisse professus est.