Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.40.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Domine, refugium factus es nobis, a generatione et progenie. Moyses ille venerabilis in typo sanctae Ecclesiae, quam praefiguratione gestabat, Domino fusa oratione gratias agit, quod in hoc saecuti salo factus fuerit ejus insigne refugium. Primum quod iuter Hebraeorum filios est, ut moreretur, abjectus; deinde quod regis Aegyptiorum pertulit nefanda certamina; tertio maris Rubri inaudita miracula; postremum murmurantis populi contumaciam formidandam: sed in his omnibus factus est illi refugium, cum ab universis discriminibus noscitur esse liberatus. Merito ergo periculorum suorum recordatus, tale cognoscitur fecisse principium. Verum ut hoc non tantum de uno homine, sed de universali Ecclesia debuissemus advertere, nobis posuit, non mihi: quoniam cunctae Ecclesiae, quae in haec saeculi tempestate versatur, tutissimum refugium semper est Dominus. Nam vide quid sequitur, A generatione et progenie. A generatione, significat ex quo generari coeptum est genus humanum. Progeniem vero dixit usque ad finem saeculi, cum progenies sibi humani generis per aetates singulas reparata succedit; ac si diceret, semper.