Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.40.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Priusquam fierent montes, et formaretur oriris terrae, a saeculo et usque in saeculum tu es. Quia in primo versu dixerat: Refugium factus es nobis, ne temporalem adverteres esse Deitatem, nunc de ejus aeternitate disseruit. Sed ut banc perennitatem apertissime possimus advertere, montes hic non aliquid terrenum, sed coelorum potestates eximias, quoniam de universa terra subsequitur; ut revera dicatur Domino congruenter, tu es, antequam coelestia terrenaque formares. Istud enim prius non habet principium, sed immensum atque incomprehensibile esse declaratur, quando ab ipsis quoque principiis prius esse dignoscitur. Sequitur, a saeculo et usque in saeculum tu es; quasi aut ante saeculum, aut post saeculum non est Deus. Sed hic, a saeculo et usque in saeculum, aeternitatem debemus advertere. Grati enim codices aeternitatem habent, quod patres nostri a saeculo et usque in saeculum transtulerunt. Tu es competenter dicitur Deo, quia non habet praeteritum nec futurum; sic enim et ipsi Moysi dictum est: Dices filiis Israel: Ego sum qui sum: et qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14). Unde merito vir sanctus posuit, tu es, quod ab ipso se audisse meminerat. Sed hoc ad Patrem, hoc ad Filium, hoc ad Spiritum sanctum pertinere non dubium est. Essentia enim individuae Trinitatis, quae ab eo quod est, esse veraciter et proprie dicitur, praesentia semper habet, quae inter nos aut praeterita dicimus aut futura.