Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.40.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Mane floreat et praetereat; vespere aecidat, induret et arescat. Rene carnis infirmitas fugitivis herbarum aetatibus comparatur. Mane significat totam hominis vitam, in qua et florere et praeterire dignoscitur. Vespere autem quod indicat lucis occasum, tempus dicit quo transit homo de saeculo; mox enim ut in mortem deciderit, post durescit in cadaver, ac deinde arescit [ed. ,crescit] in pulverem, quod et herbis et corporibus humanis noscitur esse commune. Sed hic mane et vespere (ut mihi videtur) non unum diem debemus advertere; partes enim istae non sunt jungendae, quia singulae pro brevitatis Intellectu sunt positae. Haec autem ideo diligentius excoluntur, ne quis sibi hominum devita longissima blandiatur.