Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.40.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Quae pro nihilo habentur, anni erunt eorum: mane sicut herba transeat. Hoc erat quod de versu superiori pendebat: quoniam sicut duo illa quae superius dixit, hoc est, diem praeteritum, et custodiam nocturnam, quae pro nihilo habentur, intulit: Anni erunt eorum. Et ideo sicut paulo ante dixit supplicandum est, Ne avertas hominem in humilitatem, addidit, mane sicut herba transeat. Adhuc illa fugitiva et transitoria vitae hominum comparantur. Frequenter enim herba intra momentum aut pastu animalium, aut aliqua tritura consumitur: sic sunt anni hominum qui pro nihilo habentur. Mane, id est in ipsa vita qua fruuntur, transeunt atque peraguntur; nec de longinquitate eorum potest esse satietas, ubi terminus festina celeritate suscipitur.