Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xc
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.41.12
Unproofread scanNot analysed yet
Vere. 11. Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Vers. 12. In manibus portabunt te, ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum. In his duobus versibus verba sunt quae Domino Christo diabolus, de ejus divinitate dubitans, cum eum tentare praesumpsisset, objecit. Sed ubi ille cecidit, nos sollicite gradiamur: quoniam cautela sequentis est praecedens lapsos alienus. Saepe diximus in Domino Salvatore duas naturas, id est Dei et hominis unitas atque perfectae in una eademque permanere persona, ita ut unus esse Dei Filius et praedicetur ab omnibus et credatur, sicut et Patres nostri veritatis ipsius illuminatione docuerunt, dicentes: Solus ex Trinitate Filius formam servi accepit, quae forma illi ad unitatem personae coaptata est; id est, ut Filius Dei et Filius hominis unus sit omnipotens Jesus Christus; ne non Trinitas, sed (quod absit) quaternitas praedicetur. Hinc est quod quando humilia de ipso dicuntur, humanitati sunt sine dubio deputanda: quando aliquid potentius tonat, divinis virtutibus convenit applicari; quod hic et inferius utrumque servatum est. Nam quod legitur, angelis mandatum, ut eum debeant custodire, infirmitatis humanae est, sicut Evangelium quoque testatur: Apparuit autem illi angelus de coelo confortans eum (Luc. XXII, 43). Et ut ipsam hominis naturam perfectissime declararet, adjecit, ne offendas ad lapidem pedem tuum; id est, ne in legem quae in lapideis tabulis scripta videbatur incurreret, quam venerat gentes edocere, ejusque plenitudinem salutari integritate firmare.