Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xc
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.41.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 10. Non accedent ad te mala, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Hic beatitudo assumptae humanitatis potenter exponitur: quia dum iu hoc mundo a Judaeis et convicia pertulerit et flagella, dicit, tabernaculo ejus, id est, sancto corpori nihil mali appropinquare potuisse. Merito, quia flagellum est ultio divina, quod solet humana crimina resecare; sicut alibi legitur: Multa flagella peccatorum (Psal. XXXI, 10). Hoc ergo supra illum verissime dicitur non venisse, qui se probatus est Immaculata conversatione tractare. Hic enim flagellum positum est, quod delicta castigat, quod improbos actus ulciscitur; et ideo negatum est per flagellum Christo Domino proximasse peccatum. Quod genus locutionis schema dicitur hypallage, quae et in saecularibus frequenter invenitur voluminibus et divinis.