Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xc
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.41.16
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 16. Longitudine dierum adimplebo eum, et ostendam illi salutare meum. Adhuc exsequitur praemia quae promittit beato. Longitudo enim dierum vita aeterna est, quam nullus terminat finis; sed in firmamento suo stabili robore perseverat. Sequitur totius praemii finis, qui non habet finem, et ostendam illi salutare meum. Hoc est enim quod fidelibus in summa remuneratione promittitur, quia salutarem Christum Dominum contuentur. Apparens enim ille et cordis illuminatione conspectus, totam spem justorum desideriumque complebit. Sic se el ipse in Evangelio bene credentibus pollicetur: Ostendam meipsum illis (Joan. XIV, 21). Hoc enim (ut quidam volunt) ipsi Christo non poterat dici, qui et salutaris est Dominus, et spes desiderata credentium: sed melius (ut frequenter dictum est) intelligatur potius a parte membrorum.