Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xc
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.41.17
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Mirabilis virtus psalmi hujus, quae immundos spiritus fugat. Nam unde tentare diabolus voluit, inde a nobis superatus abscedit. Memor est enim iniquus praesumptionis suae, memor est divinae victoriae. Ipse quippe et in nobis vincit, qui eum et in se propria virtute superavit. Dicatur ergo a nobis post omnes actus diei noctis adventu; cognoscat nos ipsius esse, eui se recolit ante cessisse. Nec frustra tantam gloriam psalmi hujus in tali numero aestimo collocatam, quae ter trina revolutione denarii ad omnipotentem atque indivisibilem cognoscitur tendere Trinitatem.