Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xc
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.41.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. Causam dicit divini muneris, quia ipse nos ab inimicorum sive spiritualium sive carnalium potest liberare versutiis, comparatione facta venantium, qui ad capiendas feras retium laqueos ponunt, ut ignorantes possint dolosis insidiis irretire. Sequitur, et a verbo aspero. Verbum asperum esi omne dictum quod contra regulas divinas tanquam lethiferum poculum propinatur. Nam etsi per injurias aut irrisiones a bono proposito divertamur, verbum est utique asperum, suaque acerbitate durissimum. Et iterum si audiatur sermo blandus fellito melle conditus, acerbe illud debemus suscipere, quia divinis probatur Jussionibus obviare. Nam frequenter illa plus decipiunt quae mollissimis sermonibus intimantur. Ab hac ergo asperitate gravissima et amara dulcedine liberat Dominus nos, quando in via ipsius gradimur, nec dextera laevaque divertimus, ubi a diabolo positos laqueos esse cognoscimus. In via enim, id est in ipso Christo ausus non est ponere, ubi fideles non praevalet sauciare.