Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xc
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.41.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis; scuto circumdabit te veritas ejus. Per hunc versum et duos alios qui sequuntur, personae illi sanctissimae quam propheta superius introduxit, quam pulcherrimis allusionibus Domini beneficia compromittit! ut cujus prius mores probaverat, ejus praemia digna narraret; quae nostra debet curiositas indagare, si tamen (ipsius gratia suffragante) dignum possimus aliquid invenire. Scapulae Domini sunt operationes mirabilium, per quas vehit quibusdam humeris virtus divina monstratur. Pennae sunt monita prophetarum, quae si pura mente recipiantur, fideles animas ad coelos usque perducunt. Quaeres forsitan quid ista praestabit obumbratio, ut per diem sol non urat te, neque luna per noctem? Item quid pennae Dominicae conferant? Utique protectionem Domini, quam velut maternam pietatem inter mundi pericula te habere cognoscas, sicut et alibi scriptum est: Jerusalem, Jerusalem, quoties volui congregare filios tuos sicut gallina pullos suos sub alis suis, et noluisti (Matth. XXIII, 37)? Scuto circumdabit te veritas ejus. Scutum istud humanum illam partem tantam ex qua opponitur, tegit: clypeus vero divinus undique nos quasi murali munitione circumdat atque defendit. Veritas autem incarnatio Christi Domini advertenda est, sicut legitur: Veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12); quae nos et scapulis obumbrat, et sub pennis suae sperare facit, et scuti protectione custodit.