Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xc
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.41.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis. Oculis tuis, dixit divinum illum lucidum perspicabilemque conspectum, quo hominum merita judicantur. Justitia enim divina considerantur homines, qui sunt ad sinistram vel ad dexteram collocandi. Sequitur, Et retributionem peccatorum videbis; hoc est quod superius dixit: Oculis tuis considerabis. Illa enim consideratio erit retributio meritorum. Videbis, id est, videri facies; sicut est illud: Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum (Psal. LII, 3).