Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xc
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.41.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum. Cum supra de peccatorum retributione loqueretur, subito intulit, Quoniam tu et. Domine, spes mea, quod sensus superior non habebat. Quae figura dicitur paradoxon, quando exitus inopinatus vel non exspectatus ingeritur. Intendamus autem sollicitius quid sit quod dicit propheta, Quoniam tu es, Domine, spes mea: quia resurgente Domino spem resurrectionis membra reliqua perceperunt, quae erant posita in morte peccati. Praecessit enim in Capite, quod corpus reliquum in se sperare debuisset. Verum ista spes resurrectionis sancto viro ideo facta est, quia et ipse Dominus Salvator per id quod mortuus csl, refugium suum noscitur in Altissimo posuisse, sicut in trigesimo psalmo jam dictum est: Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias (Psal. XXX, 3). Unde merito sequitur illius exemplum, per quem se in aeternum noverat esse victurum.