Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xci
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.42.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 11. Et respexit oculus meus inimicos meos: et insurgentes in me malignantes audivit auris mea. Inimici scilicet sunt Ecclesiae, quos superius dixit operari iniquitatem. Tunc aperte in illa judicatione videbuntur, quando qui bic celati sunt, ibi cum suis operibus apparebunt; quos tunc iratus respicit, quando in sinistram partem segregatos esse cognoscit. Sequitur, et insurgentes in me malignantes audivit auris mea. Insurgentes sunt malignantes divites hujus saeculi, qui hic paupertatem Ecclesiae impia elatione despiciunt. Hos audibunt [ed. ,audiunt] aures omnium fidelium, quando increpationibus propriis sua desideria factaque condemnabunt: dicturi sunt enim (sicut Salomon dicit): Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum jactantia contulit nobis (Sap. V, 8)? et caetera. Ibi enim audiuntur sua vota damnantes, qui se in hoc saeculo beatissimos aestimabant.