Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xci
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.42.14
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 12. Justus at palma florebit, ut cedrus Libani multiplicabitur. Ad ingressum tertium sancta venit Ecclesia, ubi sic per comparationes memorat praemia beatorum, sicut superius dixit damnari posse facta peccantium. Feno enim comparati sunt peccatores, quod delectabili quidem viriditate oritur, sed celerrimo fine siccatur; justus vero dignissime comparatur palmae. Palma enim dicta est quasi pacis alma, quas praemium est in agone vincentibus, sicut Apostolus dicit: Nunc tendo ad palmam supernae vocationis (Philip. III, 14). Haec supra terram hispida est, ei quibusdam tumoribus inaequalis; sed ubi ad superna processerit, dulcissimorum fructuum suavitate completur, et quasi quibusdam radiis ornata distenditur. Sic justorum conversatio in hoc mundo duris est laboribus plena, sed in supernis probatur esse pulcherrima. Sequitur cedri secunda comparatio, quae multo palmis probatur excelsior. Lignum bene olens, ad pondera portanda fortissimum; quod licet procerum ubique nascatur, in Libano tamen monte celsius invenitur. Ita justus multiplici laude celebratus, et cedri proceritatem et pulchritudinem dictus est habere palmarum. Quae figura dicitur ison, id est aequalitas, quando res aliquae parilitate similes, adhibita laude vel detractione, junguntur