Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xci
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.42.16
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 14. Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt. Senecta hominum arida atque sterilis est; Ecclesia vero tunc magis incipit esse uberrima, quando ad finem saeculi fuerit. Domino miserante, perducta. O senectus viridis, et floribus comparata maturitas! Apparet quoniam domus ista coelo tegitur, in qua homines plantantur ut floreant. In fine siquidem saeculi sanctorum numerus crescit, et persecutionibus crebris agitur, ut cito praedeslinatorum numerus impleatur. Sic et superius dixit: Et senectus mea in misericordia uberi. Addidit, et bene patientes erunt, quia beatorum passiones coelorum regna conquirunt.