Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xci
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.42.15
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 13. Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. Quoniam justos viros electis arboribus comparavit, nunc amoenitatem et pulchritudinem Ecclesiae catholicae brevissima commemoratione designat; in qua, dum plantatio dicitur, praedestinatio Domini significatur: quia nisi quis in ea plantatus fuerit, crementum felicissimum non habebit. Considera etiam quod plantatos in domo Domini, in atriis florere manifestat: scilicet quoniam qui in ista Ecclesia per gratiam Domini plantatur, in illo ingressu Jerusalem modis omnibus florebunt. Atrium enim initium dicitur mansionis; domus autem interiora membra designat; et utrumque simul uni rei non potest convenire. Hic enim justus benedicitur plantatus, qui radicibus virtutum terrenis visceribus firmiter continetur. In atriis enim merito florebit, quando in illo resurrectionis initio auditi muneris felicitate gaudebit, id est, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34).