Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xci
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.42.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo, Altissime. Sancta mater Ecclesia dicit bonum esse Domino confiteri, ut in ipso capite breviter profutura censeret. Confitemur autem (sicut saepe dictum est) duobus modis: quando peccata nostra damnantes, misericordiam Domini jugiter postulamus; confitemur etiam, cum beneficia quae suscipimus ejus semper muneribus applicamus, nec meritorum nostrorum esse dicimus quod ipsius miseratione praestatur. Quapropter, quidquid horum fiat, bonum est Domino confiteri. Deinde conversa dicit ad Dominum, et psallere nomini tuo, Altissime. A communi intelligendum bonum est. Psallere enim significat piis operibus Domini mandata peragere, ut sicut psalterium de superioribus sonat, ita operatio nostra ad aures Divinitatis ascendat. Quapropter uno versiculo comprehensum est quod sancias et multiplices concluderet actiones.