Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xci
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.42.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Primo ingressu Ecclesia loquitur, bonum esse commemorans laudes Domino dicere, quod insipientem et irreligiosum profitetur modis omnibus ignorare. Secundo peccatores sicut fenum velociter asserit esse perituros. Tertio dicit justos florere ut palmam, crescere autem sicut cedros Libani: ut et pertinaces metus corrigat, et devoti felici pollicitatione congaudeant.