Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xci
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.42.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Quia delectasti me. Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. Intuere hanc regulam veritatis ubique servari, ne humanis viribus applicetur quod fuerit divina largitate collatum. Tunc enim elatio noxia provenit; tunc superbia Deo inimica turgescit, quando aliquid infirmitas humana de sua possibilitate praesumpserit. Quocirca delectatam se dicit mater Ecclesia in factura Domini, quoniam quidquid boni acceperat ipsi sancio proposito modis omnibus applicabat. Et ut praedictae regulae integritas servaretur, non ia sua felicitate, sed in ipsius operibus se exsultare profitetur, sicut et Apostolus ait: Ipsius enim sumus figmentum, creati in operibus bonis (Ephes. II, 10).