Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xci
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.42.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Quam magni ficata sunt opera tua, Domine! nimis profunda; factae sunt cogitationes tuae. Omnia quidem opera Dei humanis sensibus profunda noscuntur, et quodcunque eorum quaesieris, altissimum sine dubitatione cognoscis. Sed melius est per verba ipsius praedictas operationes cognoscere, ne peregrinum aliquid in medium videamur adducere. Postquam dixerat: Mane misericordiam, et veritatem annuntiandam esse per noctem, in decachordo psalterio, cum cantico et cithara, ipsa opera Domini, ipsa miracula dispositionis vehementius obstupescit, et magnificentiam ejus cum summa admiratione prosequitur: ut tali imitatione formali, mundi istius discrimina salutariter possimus evadere. In qua re nimis profundis sunt factio cogitationes ejus: ut sicut diabolus per superbiam corruit, ita humanum genus humilitatis beneficio possit absolvi. Dicendo enim, nimis profundae, significat tanto plus hanc aestimationem altescere, quanto de ipsa potuerit aliquis sedule vehementiusque tractare. Quapropter illud hic perfectae scientiae genus est, nosse Deum talia tantaque praestare, quae humanus sensus non possit attingere, sicut in Habacuc propheta legitur: Considerati opera tua, ct expavi (Habac. III, 1).