Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xci
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.42.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget ea. Diversis causis apta redduntur. Nam sicut de se dixit: Quia delectasti me, Domine, in fa· ctura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo, et reliqua: ita incredulos profitetur beneficia Domini non posse cognoscere. Quae figura dicitur parison, id est aequatio sententiae, quae saepe paribus, plerumque constat imparibus. Insipiens est qui coelesti sapientia vacuatus, humanis versutiis probatur esse plenissimus. Iste utique non cognoscet opera Dei, quia casuale credit esse quod geritur, sicut quidam philosophi dixerunt. Adjecit, et stultus non intelliget ea. Stultus utique est qui nec divina cognoscit, nec ipsos saeculi actus intelligit, quos vulgo brutos vocamus. Merito ergo isti non intelligunt ea quae superius dicta sunt, quia supernae contemplationis nulla ratione flammantur.