Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xcii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.43.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Parata sedes tua, Deus, ex tunc; a saeculo tu es. Ipse est quartus locus quem supra diximus a potestate. Sive illam sedem vult intelligi qua sedet ad dexteram Patris, sive istam quam habet in mente fidelium, sicut legitur: Super quem requiescit Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2)? Parata significat praedestinationem, quia totum in illa veritate consistit quidquid in administratione mundi evenire contigerit. E» tunc significat Christi incarnationem, quae fuit ex Maria Virgine, quando apostolos suos et caeteros fideles plenitudine [ed. ,plenitudinem] suae majestatis edocuit. A saeculo deitatem significat, qua coaeternus regnans cum Patre, nescii esse sub tempore. Per haec enim verba, una quidem persona, sed duae significantur naturae Domini Christi. Unde necessarium est hanc regulam per loca congrua (sicut Patrum firmat auctoritas) saepius commonere. Atque utinam sic dementium haereticorum conquiescat improbitas, ut hoc magis importune quam necessarie repetere videamur.