Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xcii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.43.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Elevaverunt flumina, Domne, elevaverunt flumina voces suas, a vocibus aquarum multarum. Vers. 5. Mirabiles elationes maris; mirabilis in excelsis [ms. A., in altis] Dominus. Iste quintus est argumentationis locus a laudibus universitatis, ubi propheta intuitu divinae charitatis exsultans, flumina dicit emanare Domini praeconia. Quae figura dicitur prosopopoeia, quoties inanimatis rebus verba tribuuntur. Quod schema in Scripturis divinis creberrime reperitur. Sed bonum est ut quaeramus quae sint ista flumina, quae voces suas elevant in clamorem. Apostoli scilicet, qui de Spiritu sancto potati sunt, sicut in Evangelio, caput fluminum et fons aquarum, Dominus ipse testatur: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Ipsa ergo flumina manaverunt sermones irriguos, ipsa in praedicationibus suis voces erexere sanctissimas. Quae merito elevatos dictae sunt, quoniam Auctori laudes suas salutariter obtulerunt. Mundana enim flumina cursus suos non erigunt, sed potius in inferiora demergunt. Nam postquam de apostolorum praedicatione dixit, nunc exponit quemadmodum Ecclesia Domini largitate proliciat. A vocibus aquarum mullarum, gentes significat, quae ad catholicam fidem Dominum laudando conveniunt. Ab istis ergo vocibus mirabiles factae sunt elationes maris, id est de saeculi istius salo animarum provenit salutaris ascensus. Mare enim est salsarum aquarum copiosa collectio: sic Ecclesia sapientes populos in catholica unitate complectitur, quorum mirabiles elationes tunc fiunt, quando in mandatis Domini firma mente consistunt. Et haec omnia ad ipsum referunt, per quem universa quae sunt bona proveniunt, sicut Jacobus apostolus dicit: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I, 17). Ait: Mirabilis in excelsis Dominus, quia mortalium laudabilis vita non est, nisi illorum quos ipse facit excelsos.