Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xcii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.43.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Domum tuam decet sanctificatio, Domine, in longitudinem dierum. Septimus locus qui restabat adjunctus est, quem diximus a laude domus ipsius debere signari. Domus itaque Domini est universalis Ecclesia, quae per mundi ambitum noscitur constituta; hanc decet sanctificatio, id est adventus tui copiosa benedictio. Ipsum enim decus est, quod ornamenta omnia possit excedere: quia sic ornat, ut nunquam deserat; sic componit, ut nullatenus dissipetur. Verum haec sanctificatio (quod est praestantissimum decus) nou ad momentum tribuitur, sed sub aeternitate praestatur. Longitudo enim dierum aeternitatem significat, quae nullo potest fine concludi. Nam (sicut quidam dixit) longum non est, iu quo est aliquid extremum. Sic totius demonstrativi generis septem partibus dominici adventus est laudata perfectio.