Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xcii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.43.8
Unproofread scanNot analysed yet
ers. 6. Testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Dixit de adventu Domini propheta quae fieri veracissime praevidebat; nunc ipsum genus laudis exponit, quando testimonia prophetarum nimis credibilia facta sunt, dum incarnatio Verbi quae praedicta fuerat inundo salutaris apparuit. Hujus enim glorioso adventu revelata sunt quae in sacris libris tenebantur occulta. Quis enim sapientium de promissione munerum dubitare posset, quando ipsa plenitudo quae promittebatur advenit?