Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.44.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Intelligite nunc, qui insipientes estis m populo; et, stulti, aliquando sapite. Exposita consuetudine malignorum, venit ad secundam partem, in qua eos commonet ut tandem aliquando a nefanda persuasione discedant. Insipientes illos appellat qui in Ecclesia constituti, saeculi istius felicitate mordentur. In populo autem ideo subjunxit, quia pravas intelligentias suis conventiculis publica voce denuntiant. et docere videntur, quod ipsi pessima intentione didicerunt. Stultos autem illos dicit, qui verae religionis expertes aperta contradictione blasphemant, dicentes: Nec videre Deum quod homines faciunt, nec intelligere quae delinquunt. Sequitur, et, stulti, aliquando sapite; id est, dementes, advertite Domini pietatem, qui talia putatis Dominum negligere, quae suis praeceptis cognoscitur inhibere.