Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.44.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Et dixerunt: Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob. Exaggeraverunt superbi nequitias suas, ut homicidiis atque oppressionibus innocentum, ad cumulum mali blasphema quoque verba subjungerent. Quae figura dicitur sarcasmos, quasi usque ad pulpas penetrans hostilis irrisio. Dicebant enim, Dominum non videre quae probabantur sub iniquitate peragere: aestimantes mala sua non respici, quando se non sentiebant sub celeritate percelli. Dementes, qui patientiam Domini traxerunt ad infirmitatis injurias, cum facta sua nec videre eum dicerent, nec inlelligere posse sentirent; dum ille pius moderator exclamet: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII, 23). Deus autem Jacob dicit, Deus Christiani populi. Solet enim hoc nomen Scriptura divina repetere, quia per ipsum subsequeus catholica significatur Ecclesia.