Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.44.12
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 11. Domnus novit cogitationes hominum quoniam vanae sunt. Post illa quae dixerat, sequitur vera sententia: quoniam talium hominum cogitationes omnino sunt vanissimae. Et bene dictum est, Dominus novit, quia ipsi se per se nosse non possunt, qui pravis cogitationibus occupantur. Vanum enim dicimus quidquid a veritate discedit, quidquid proficuum non habet fructum.