Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.44.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 12. Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum Contra vanos bene ponitur, Beatus; nam sicut ilii caducis cogitationibus illuduntur, ita isti doctrinae coelestis veritate firmantur. Venit ergo ad illos quos in titulo psalmi coeli luminaribus comparavit. Sed boc beatitudinis genus, quemadmodum proveniat, consequenter exponit, dicens: Et de lege tua docueris eum. Isti enim non vanitatibus illuduntur, sed vera doctrinae qualitate complentur, fiuntque revera beati, quoniam coelestis sapientiae munera perceperunt.