Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.44.18
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 17. Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitaverat [ed. ,habitasset\ in inferno anima mea. Attendens prius ad humanam imbecillitatem, nusquam sibi reperit adjutorem; sed conversus ad Dominum, statim quod opitulari posset, invenit. Dicit enim, Nisi quia Dominus adjuvit met in illam foveam protinus incidissem in qua peccatores certum est posse demergi; hoc est, paulo minus habitaverat in inferno anima mea. Vanis enim persuasionibus potuisset decipi, nisi meruisset a Domino liberari.