Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.44.17
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 16. Quis exsurget mihi adversus malignantes, aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem? venit ad tertiam partem, in qua sibi contra malignos spiritus solum Deum adjutorem esse testatur. Et quia nullus esi hominum qui propriis viribus adversus eos conflictare praevaleat, interrogative legendum est: Quis exsurget mihi? id esi, nemo pro me adversum daemones certaturus assistit, dum eos potius homines malis imitationibus subsequantur. Adversari enim hostis est, non sequacis. Addidit, aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem? Quasi in acie certaturus, quasi diversis jaculis vulnerandus; ut non manus inserendo vincat, sed ad victoriam magis patiendo perveniat. Istud enim tale certamen est, ut vincat qui sustinet, et perdat ille qui vulnerat. Quem sensum et Apostolus dicit: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitia in coelestibus (Ephes. VI, 12).