Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.44.24
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 23. Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum disperdet eos Dominus Deus noster. Ecce omnis dubitatio saluberrimo fine curata est. Nam illos quos dicebatur Dominus non videre, neque in telligere, opportuno tempore retribuet illis operationes suas. Sed intelligamus quid sit quod dicit, et red det illis iniquitatem ipsorum, id est retribuet malis secundum vota nequitiae suae, non secundum illud bonum quod videntur facere nescientes. Nam qui sanctissimos persequuntur, ad coelorum quidem rena transmittunt; sed credunt se perdere, quos statuerint iniqua voluntate trucidare. Verum isti tales in illa parte judicandi sunt, in qua malitiam concepisse noscuntur. Et nota quod hoc nomen malitiae omnium criminum capax esse dicatur. Nam sicut charitas multifarias virtutes continet, ita malitia crimina diversa complectitur. Disperdet eos, id est, a suo regno efficiet alienos, obi incomprehensibilem poenam sustinent mali, cum a tanto munere redduntur extranei.