Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.44.25
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Respiciamus hunc psalmum quo decore resplendeat: quemadmodum illi murmurationi competenter objectus est, qua maxime laborat humanitas. Nullus invideat perituris; nullus felices aestimet qui sub aeternitate damnandi sunt. Amemus potius afflictiones, quae faciunt perpetuo felices. Nam si amaram medici potionem non respuimus, ut mereamur temporalem suscipere sospitalem, quis istud sanae mentis affectare non debeat, quod se propter aeterna gaudia subire posse cognoscat; maxime eum in ipsis miseriis amplius opituletur nobis dextera Creatoris? Et ideo non debemus esse solliciti, quia non nos talis impugnat, qualis est ille qui vindicat.