Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.44.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Deus ultionum Dominus; Deus ultionum libere egit. Videns propheta blasphemorum iniquitates in magnam prosiluisse licentiam, districtionem eis Domini quasi terribilia fulmina comminatur; ut tantae majestatis timore perterriti, a suis perversitatibus redderentur alieni. Dicit enim, Deus, terribile nomen, quoniam ex timore descendit. Et ut Dominum intelligas Salvatorem, sequitur, ultionum Dominus, id est qui judicaturus est mundum, et ultionibus justis affligere veniet obstinatos. Quis ergo tali non terreatur auditu? Quis non pavescat vindicem [ed. ,judicem], qui se potest inlelligere peccatorem? Repetit, Deus ultionum libere egit, id est, nullo impediente judicavit; sicut fecit quando Pharisanis et potestatem habentibus suas nequitias imputavit. Libere quoque egit, quando in templo docuit populos tanquam potestatem habens. Sic et in alio loco Pater de ipso dicit: Ponam super salutari meo; fiducialiter agam in eo (Psal. XI, 6). Quapropter constat eum egisse libere, cujus nec veritas reprehendi poterat, nec potestati obviari posse constabat. In illo enim voluntaria humilitas, non patientiae necessitas fuit.