Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.44.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Exaltare, qui judicas terram; redde retributionem superbis. Exaltare dicitur humili, qui ab impiis comprehensus noscitur esse crucifixus. Sed quamvis ista pro nostra redemptione pertulerit, tunc exaltatus est coram discipulis in majestate sua, quando eum ad gloriam constat resurrexisse perpetuam. Orat ergo sanctissimus, quod scit esse venturum. Non enim imperativa verba sunt; sed per haec sententia certi animi et devotio desiderantis ostenditur. Sequitur, qui judicas terram; ut aperte demonstraret Dominum Christum, qui terram, id est homines terrenos majestatis suae ditione judicabit. Et ut hoc de impiis debuisses advertere, subjunxit, redde retributionem superbis. Superbi enim illi sunt qui in sua malignitate deficiunt, nec aliqua satisfactione ad Domini videntur misericordiam pervenire. Superbus autem et diabolus dicitur, et qui ejus perversitatibus obsecundat. Istis ergo retributio reddenda est, cum audierint: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41).