Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.44.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Pronuntiabunt, et loquentur iniquitatem: loquentur omnes qui operantur injustitiam. Pronuntiare est aliquid coram aliis publica voce narrare. Dicit enim de illis qui non solum corde concipiunt mala, verum etiam ea sub libertate disseminant, ut et se perdant, et alios deceptos inficiant. Sequitur, et loquentur iniquitatem. Cum sit pronuntiare, loqui, illud mihi significare videtur, ut pronuntiationes publicas suasiones debeamus accipere. Loqui autem, licet nobis privatas collocutiones advertere: ne quod tempus esset, quod a culpis improborum redderetur alienum. Iniquitatem vero ad utramque pertinere non dubium est, quia de illis dicitur, qui perversis loquacitatibus efferuntur. Verum ne illud loqui solummodo sermonum esse sentires, addidit, qui operantur injustitiam; ut et sermone et opere detestabiles jugiter apparerent. Diligenter autem intende quemadmodum usque ad finem divisionis hujus augmenta semper scelerum facit. Quod schema dicitur climax, id est gradatio. Exaggerantibus enim ad superiora crescere decorus ascensas est. Quod etiam in virtutibus fecit Apostolus dicendo; Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an persecutio, an gladius (Rom. VIII, 35)? et caetera.