Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.44.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Populum tuum. Domine, humiliaverunt, et haereditatem tuam vexaverunt. Populum tuum, viros [ed,, veros] dicit fideles, quos idem perhibet humiliatos, quoniam Deo fieri contumelias audiebant. Necesse est enim devotum famulum dolore cruciari, quando irreverentissimum aliquid de Domino contingit audire. Haeredilatem vero populos significat quos ideo dicit esse vexatos, quia innumeris cladibus eos superbi persecutores atterere tentaverunt. Et respice quam moderato verbo vexatos dicit esse, non perditos, quia semper fideles tentatione proficiunt, et quanto plus illis humana vis ingeritur, tanto amplius defensio superna praestatur; sicut Salomon dicit: Argentum probat ignis, et homines acceptos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 6).