Latin
2.45.319.58 to 2.45.319.85
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.45.319.58-85
Unproofread scanNot analysed yet
in medio autem deos discernit (Psal. LXXXI, 1). Super illos autem, sive quos homines finxerunt, sive quos ipse fecit, Rex est magnus omnipotens Christus, qui eos amplius excellit, quam potest privatis regia potestas eminere. Qui revera proprie dicitur Rex, quoniam el creat omnia, et regit universa. Vers. 4. Quoniam non revellit Dominus plebem suam; quantam in manu ejus omnes fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt. Post magnitudinem Domini praedictam, venit ad ejus mirabilem infinitamque clementiam. Dicit enim Judaeam plebem Do· minum non repellere, quam sibi cognoscitur elegisse, inde enim prophetae, inde apostoli el inulti fideles, qui Domino sincera mente crediderunt, sicut dicit Apostolus: Quid dicemus, fratres: nunquid repulit Dominus plebem suam, quam praescivit? Absit, Nam ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin (Rom. XI, 1, 2). Sequitur, quia in manu ejus onmes fines terrae. Istud ad gentes pertinet universas, quae Christo Domino fideli devotione subjectae sunt. Unus enim paries fuit plebs Judaeorum, alter vocatio gentium, qui in angulari lapide, id est in Christo Domino venientes ora quodammodo sua insolubili charitate junxerunt; de quo scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 21, et Matth. XXI, 42). Adjecit, et altitudines montium ipsius sunt. Altitudines montium sunt potestates saeculi honoresque terreni, quos ideo dicit esse Domini, ne de ipsorum elatione turbemur. Nam licet mare ventis saevientibus intumescat, habet tamen terminum littus suum: sic potestates saeculi mensuram dominationis accipiunt, quamvis incaute de sua potestate glorientur. Vers. 5. Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud; et aridam manus ejus fundaverunt. Mare significat gentes, quae in hoc saeculo diversis vitiorum flatibus commoventur; quas ideo dicit factas a Domino, ut omnia voluntati ipsius subjecta esse cognosceres. Omnis enim qui res aliquas operatur, in sua potestate habet illa quae facit, sicut et alius psalmus dicit: Omnes gentes quascunque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine (Psal.