Latin
2.45.319.86 to 2.45.319.115
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.45.319.86-115
Unproofread scanNot analysed yet
LXXXV, 9). Sequitur, et aridam manus ejus finxerunt. Dixit, mare; nunc dicit, et aridam, quae terra merito intelligitur, quia per so semper arida est, nisi aut fluviorum, nut imbrium inundatione rigetur. Sic el corda nostra ad bonos fructus sterilia atque arida sunt, nisi Domini misericordia compluantur, el instabiles nos atque titubantes dono suae misericordiae fundare dignetur. Quapropter, sicut superius dictum est, bis omnibus jungendum est, jubilemus ei. Vers. 6. Venite, adoremus et procidamus ante eum; ploremus ante Dominum, qui fecit nos. In principio psalmi invitat populum ad jubilationem, nunc hortator ad poenitentiae sospitalem: merito, quia prius ad exsultationem rudes populos invitavit, no adhuc trepidantibus imponeret, quod pavescere potuissent. Sed postquam Domini gloria potentiaque narrata est, apte confessionem plorationis imposuit, quando instructus animus non potuisset respuere saluberrimam potionem. Et nota quod hic sanctae orationis forma tribuitur. Adoremus enim dicit, corporis nos inflexione curvemus. Procidamus autem, ante ipsum nos prosternamus, totaque membrorum effusione tendamur; quod fieri solet, quando animus nimia compunctione flammatus, precum humilitate deponitur. Adjecit, et ploremus ante Dominum, qui fecit nos. Magna fiducia est ante illum gemere qui nos dignatus est sua pietate plasmare. Cito enim cognoscit facturam suam, si ad se nostra viderit corda conversa. Ante Dominum est ergo plorare, pios fletus effundere, et pessima facta damnare; ut earum rerum indulgentiam mereamur, quas Domini timore deserimus. Nam si tota cordis puritate deprecemur, facile nos qui fecit et reficiet. Sic per figuram characterismon orantium imago descripta est. Vers. 7. Quia ipse est Dominus Deus noster; et nos populus ejus, et oves pascuae ejus. Hodie si vocem ejus audieritis. Triplex causa redditur quare Dominus debeat adorari. Primum, Quia ipse est Dominus Deus noster, ut juste illi videatur munus adorationis offerri· Deinde, quia nos sumus populus ejus.