Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xcvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.47.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Audivit, et laetata est Sion; et exsultaverunt filiae Judae propter judicia tua, Domine. Venit ad secundum membrum, in quo conversus ad Dominum propheta laetus exsultat: quia Sion, id est Ecclesia catholica judicia Domini puro corde percepit. Nam verbum qui crediturus audit, ac audiisse laetatur; qui vero subdola mente perceperit, contristatus abscedit: quia contra voluntatem suam quod non esset crediturus audivit. Sion (sicut saepe diximus) mons est Jerosolymis constitutus, cujus interpretatio significat speculationem: quae bene sanctae datur Ecclesiae, quoniam in contemplativa virtute praesentem Dominum semper aspectat. Sequitur, et exsultaverunt filiae Judae. Filiae Judae significant religiosas mentes probatasque personas; quae ideo filiae Judae dicuntur, quoniam Christo credere maluerunt, quae ex origine Judae descendisse monstrantur [ms. G. ,qui, etc. ,monstratur ],unde dicti sunt et Judaei. Et quare laetata sit Sion consequenter exponitur, propter judicia tua, Domine; id est, quia tristitiam servorum tuorum convertis in gaudium, et superbum diabolum humilitatis virtute prosternis.