Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xcvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.47.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Confundantur omnes qui adorant idola, qui gloriantur in simulacris suis: adorate eum, omnes angeli ejus. Adventu Domini prophetato, idolorum cultores increpat, qui lania manifestatione declarata, non erubescunt adhuc colere nescio quas ineptias. Idolum quippe dictum est, quod ipsum sit dolum, id est, hominum falsitate repertum. Simulacrum, a simulatione sacra compositum, quod illis detur honor alienus. Sic utraque fugienda ipsorum nominum interpretatione declarantur. Et quoniam spiritus immundi se cupiunt adorari, dum falsos sibi honores vindicant, quos eorum iniquitas non meretur accipere, vide quid sequitur: Adorate eum, omnes angeli ejus. Bonus enim angelus adorat Dominum, quia recto corde suum cognoscit auctorem; nec se ab hominibus adorari permittit, sicut in Apocalypsi angelus Joanni procidenti ad pedes suos dicit: Vide ne feceris, conservus enim tuus sum et fratrum tuorum (Apoc. XIX, 10). Mali enim praecipiunt se adorari, sicut in Evangelio Satanas dixit Domino Christo, cum eum assumpsisset in montem, et ostendisset regna mundi: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 9).