Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xcvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.47.14
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 12. Laetamini, justi, in Domino, et confitemini memorias sanctitatis ejus. Cum superius dixerit quae bona justi (Domino praestante) suscipiant, nunc iterum ipsos commonet, ut in Domino laetari debeant, non io humano desiderio, aut in hujus saeculi ruinosa jactantia, sicut ait Isaias propheta: Non est gaudere impiis, dicit Dominus (Isai. XLVIII, 22). Confitentur autem justi memoriae sanctitatis ejus, quando in illo regno perpetuo fuerint collocati: recordantes de quanta clade hujus saeculi (Domino miserante) sint subtracti.