Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xcvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.47.15
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Consideremus hunc psalmum quam salubri nos institutione componat. Ab idolorum culturis prohibet, unde aeternam mortem potuissemus incurrere. Laudes Domini competenter insinuat, unde vita nostra sine dubitatione succedat. Docet afflictiones non pavescere, nec mala hujus saeculi formidare. Omnia enim periculosa, omnia mortifera magno compendio possumus evadere, si salutis nostrae diligamus auctorem; sicut dicit Apostolus: In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; deficimus, sed non perimus: semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali (II Cor. IV, 8, 9, 10), et caetera quae Doctor egregios ad instruendum humanum genus salutariter noscitur elocutus.