Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xcvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.48.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Cantate Domino canticum novum. Propheta fideles admonet Christianos, ut novae regenerationis sacramenta sumentes, novum canticum de Domini incarnatione concelebrent. Novus enim homo cantare debet canticum novum, non ille vetustus qui necdum Adae peccata deponens, in praevaricatione veteris hominis perseverat. Novum utique, quia nunquam aliquid simile mundus audivit. Novum, quod nulla vetustate sordescit, sed semper in suae dignitatis gratia perseverat. Sed unde veniat istud canticum novum, subter aperitur.