Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xcvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.48.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Per totum psalmum propheta loquitur. In prima parte commonet ut populus Christianus cantici novi exsultatione laetetur, quando mirabilis est Christi Domini concessus adventus. Secunda parte diversis modis uberius dicit esse laetandum: quia exspectatum justis ejus noscitur provenire judicium, in quo sunt misericordia Domini praemia digna sumpturi.