Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xcvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.48.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Jubilate Deo, omnis terra; cantate, et exsultate, et psallite. Venit ad secundam partem, in qua commonet diversis modis a devotis esse gaudendum. Sed ad judicium Domini competenter ista referuntur, in quo et psalmus iste noscitur terminatus. Jubilate dictum est, cum magna delectatione in vocis gaudium prosilite, ut quod non potest explicare sermo confusae vocis, declaret eruptio devota gaudentis. Omnis terra, universalem designat Ecclesiam, quae in adventu Domini spem suam integra devotione reposuit. Sequitur, cantate, et exsultate, et psallite. Verba enim haec quamvis videantur esse similia, aliqua tamen discretione separantur. Cantare est gravissimi Christiani oris officio laudes Domino personare; exsultare, cum magna affectione animi vota declarare; psallere, bonis operibus Domini mandata complere. Quod ideo commonet multipliciter fieri, quia diversa ibi gaudendum est varietate virtutum. Quae figura dicitur homoptoton, quia in similes sonos exierunt verba diversa, id est, jubilate, exsultate, cantate, et psallite.