Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xcvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.48.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Psallite Domino in cithara, in cithara et voce psalmi. Pulcherrima sibi copulatione verba ista sociata sunt, ut quamdam harmoniam et ipsa de se facere videantur. Adhibentur enim instrumenta artis musicae ad exercendum opus coeleste; quod necessa ric dicitur, ut illa perfectio per quasdam similitudines indicetur. Psallit enim Domino in cithara, qui per actum carnalem mandata Divinitatis operatur, qui esurienti panem fregit, nudum vestivit, praestitit solatium destituto, et caetera quae possunt supernis jussionibus applicari. Sequitur, in cithara et voce psalmi. Eadem praeposterata verba subjunxit, ut quodvis prius eorum facias, totum tamen ad Domini gratiam pertinere cognoscas.